monumenta.ch > Paulus Diaconus > bnf6158.69 > bkeCod.16.208r > bavPal.lat.311.316 > ad Corinthios I, 12 > bnfGrec107.999 > sectio 15 > bsbClm14056.133 > bkeCod.16.57v > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 129, 12
Quoniam apud Dominum misericordia, et multa apud illum redemptio. Magnifice! melius dici non posset loco suo, propter illud quod dixit, A vigilia matutina speret Israel in Dominum. Quare? Quia a vigilia matutina resurrexit Dominus; et hoc debet sperare corpus, quod in capite praecessit. Sed ne suggeratur ista cogitatio: Capiti licuit resurgere, quia peccatis non premebatur, nullum peccatum erat in illo; quid nos facturi sumus? Sperabimus talem resurrectionem, qualis in Domino praecessit, cum peccatis nostris aggravemur? Sed vide quid sequitur: Quoniam apud Dominum misericordia, et multa apud illum redemptio. Et ipse redimet Israel ab omnibus iniquitatibus eius. Ergo si premebatur peccatis, suis, adest misericordia Dei. Ideo praecessit ille sine peccato, ut deleat peccata sequentium. Nolite in vobis praesumere, sed a vigilia matutina praesumite. Videte caput vestrum resurrexisse et ascendisse in coelum. In illo culpa non erat, sed per illum vestrae culpae delebuntur: Ipse redimet Israel ab omnibus iniquitatibus eius. Quia Israel vendere se potuit, et fieri venundatus sub peccato; redimere se ab iniquitatibus non potest. Ille potuit redimere, qui se non potuit vendere: qui non commisit peccatum, ipse est redemptor a peccato. Ipse redimet Israel. Unde redimet? Ab illa iniquitate, an ab illa? Ab omnibus iniquitatibus eius. Non ergo timeat accessurus ad Deum aliquas iniquitates suas: tantummodo accedat pleno corde, et desinat iam facere quae antea faciebat, et non dicat, Illa iniquitas non mihi dimittitur. Si enim hoc dixerit, propter ipsam quam putat sibi non dimitti, non se convertit, et faciendo caetera, non illi dimittitur et illud quod non timebat. Quia feci, inquit, scelus magnum, et non mihi potest dimitti; iam faciam et caetera: hoc enim perdo quod non facio. Noli timere: in profundo es, noli contemnere de profundis clamare ad Dominum, et dicere, Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Observa illum, et exspecta illum, et sustine propter legem ipsius. Quam legem tibi dedit? Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Spera te resurrecturum, et tunc futurum omni modo sine peccato, quoniam ille resurrexit qui primus fuit sine peccato. A vigilia matutina spera. Noli dicere: Ego non sum dignus propter peccata. Non es dignus; sed multa apud illum redemptio, et ipse redimet Israel ab omnibus iniquitatibus eius.